- VALSASSINA
- VALSASSINAnomen illustris Familiae, de qua supra, ubi de Turrianis. Addenda hîc saltem, quae omisla ibi. Pagani tertius filius Franciscus, non minus Vicecomitum hostis, et tandem proelio occisus, novam dedit stripem, per Guidonem fil. qui, Medioloani feudi Imperialis Dominus, genuit inter alios Lamoratum. Hic domûsinfortuniô cedens in Bergomensem agrum transiit, ac in valle Cornelia sedem fixit, monte Tassô acquisitô, unde nomen Tassiorum vel Taxiorum, Turrianô omislô, natum est, vide supra. Demum ex Turrianis Salvinus, quartus Paganis fil. Volcanum genuit, qui Rubiacum a Comite Goritiae feudo accepit, atque in Forum Iulium familiam suam transtulit, ubi Comitibus hisce multa praestitêre officia. Trinepos Volcani Antonius Praefectus Goritiae Nicolaum, Andream et Vitum genuit, qui a Carolo V. Barones S. Crucis et Comites Imperii atque Carniclae Praefecti praetorio hereditarii creati sunt. Andreas per Achatium fil. familiam propagavit; Vitus sive Guido, per Franciscum (qui primus in Bohemia fortunae sedem fixit) plurium liberorum patrem. E' quibus Hierony mus Wenceslaus Comes Turrianus seu de Thurn et Valsassina, iunxit sibi Mariam Comitem Hardecciam, atque ex ea suscepit Vitum Henticum et Germanos. Phil. Iac. Spenerus, Theatrô Nobil. Europ. Tom 2. p. 43. et in Indic. Vide quoque cum, Arte Heraldicâ, Tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.